monumenta.ch > Plinius > sectio 253

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 253
{LXXVII} aiunt et suffitu fimi e mare bove procidentes vulvas reprimi, partus adiuvari, conceptus vero vaccini lactis potu. sterilitatem a partus vexatione fieri certum est. hanc emendari Olympias Thebana adfirmat felle tauri et adipe serpentium et aerugine ac melle medicatis locis ante coitus. vitulinum quoque fel in purgationibus sub coitu adspersum vulvae etiam duritias veteres emollit et profluvium minuit umbilico peruncto atque in totum vulvae prodest.